GENS ET GLORIA III
A Zygia ad Apollonium
✦ IANUS
ROMANUS ✦
Viator, si ad libros nostros pervenis, noli silere.
Voce Romana ciemus—non umbrae sumus, sed memoria
armata.
Loquimur. Ride. Time. Lege. Da vitam.
PROLOGUS 4
ARGUMENTUM 5
Zygiazizimachia 6
Pro
se de magia 29
BELLVM
DACICVM AB ANNO QVARTO
IMPERII
TRAIANI AD INITIA ANNI QVINTI 41
Castra
Viminaciensia, Nonis Aprilibus 107
Transitus
per Flumen 122
Nox
sub speculis 137
Adversum
Cacumen 148
De
Situ Montium et Consilio Imperatoris 159
Ad
Lararium 174
Apud
Sarmizegetusam 182
Spes
Abiecta 197
Domus
non loquitur 208
Iter
Per Via Augustam: A Corduba ad Limites Galliae 214
Bardus
Gloriosus 230
Zygiazizimachia
In Baeturia meridiana, sub sole leniter candente,
oppidum Ucubi patebat: nec parvum nec magniloquum, sed Romanum usque ad ungues.
Forum decore quadrato cinctum, balnea tepida, columnae ex marmore Gaditano
fulgentes, theatrum autem—velut cor oppidi—ad collis latus erectum, semicirculo
amplo in saxa excisum, caveam habens satis capacem ut omnes rusticos et
decuriones, matronas et mercatores una cachinnare vel ingemiscere possent.
Via, quae ab urbe Corduba per campos
oliviferos ad Ucubim currebat, in ipso oppido hodie resonabat—non solum asellis
onustis aut mercatorum crepitaculis, sed clamoribus improbissimis:
“Venite! Audite! Stupescite!”
Capita conversa sunt. Pueri inter columnas
cucurrerunt. Tabernarii capita extulerunt.
Iterum vox:
“Apparet Blossius Maximissimus Dracontius,”
clamitabat, “histrio histrionum, poeta poetarum, bestiarum concinnator,
verborum vorticinator! Qui capram ridere fecit et iudicem flere!”
Praecedebat eos servus truci vultu,
clamitans instar praeconis triumphalis. Post illum, asino sedens, Dracontius
ipse, pallio cochineo inflatus, vultu composito sed oculis micantibus. Asinus,
quasi sciret se regem portare, gressum placide ac constanter tenebat.
Post asinum, rheda altera vehebatur, minus
splendida, sed plena theatri: ibi Caprosa, puella procax, strophio ex linteo
vetusto, capram componebat, cornua eius floribus rusticis adornans. Capra ipsa,
solem sustinens velut regina campestris, inter clamores mugitum suum edidit.
“Et tu tace,” susurravit Caprosa, “nisi
vis iterum partes Sibyllae agere.”
Proxime sequebatur Cacizus, senior
tibicen, pedibus nudis et pallio semiaperto, tibiam flantem sine sono. “Sonabit,
si di volent,” murmuravit, “aut ego sonabo in terra.”
Inter rhedam et Caprosam, puer mutus
tympanum pulsabat, vultu solenni, dum psittacus in pertica supra caput
clamabat: “Zythum! Zetematium! Capra regina!”
Dracunculus autem, serpens parva et
tenuis, inter herbas siccas prope maceriam iacebat, ubi sol candens laterem
adurebat. Ad strepitum rhedae, cum umbra transiret, subrepens evanuit.
“Saxa molliora sunt quam isti rustici,” Aemilia
murmuravit, “et hic dracunculus solus virilis hic videtur.”
Procedebant per viam lapideam, quae recta
ad theatrum ducebat, cum subito… tumultus. Vox alia, cithara comitante, ex
angulo plateae audiebatur. Multitudo convenerat, ridens et plausibus
crebrescens.
In medio: circulator, barba densa, palla
lacerata, sed ore loquacissimo. Canebat:
Miles noster, fortis, ferox,
Torvus, plenus sudore et pectore,
Puellam vidit, florem matutinum—
Affatur: “Haec erit finis laborum meorum!”
Donis onerat—monile, palliolum,
Calceos, stragulam, etiam papaver rubrum.
Et cena fit splendida: apud cuppedenarium.
Post tres dies rediit, oculis
ardentibus, corde fideli—
Et invenit eam... in vico, ad lupanar, cum triginta viris.
“Sed amor...?” suspiravit.
Illa subridens: “Feriae fuerunt.
Nunc merces—dulcissime.”
Omnes riserunt.
At Dracontius, asello nunc immoto et
capite deflexo quasi iudex de spectaculo alieno, vultu contrariato turbam
contemplabatur, risu in corde coacto, sed silentio in vultu.
Praeco eius, stans prope rhedam, clamitare
coeperat inter crepitum catapultae oratoriae:
“Date locum, dico! Scaena maior quam ista
sequitur!”
Sed circulator non cessavit. Plausus,
instar fluctuum post cladem navis, crescebat. Vox eius cum cithara per plateam
volabat, et populi risus aures praeconis claudebat.
Tunc Aemilia, in rheda sedens et unguento
matutino fragrans, lentissime manum levavit, oculos non a tumultu sed a
stultitia tactos.
“Quis est iste bardus barbatulus,” inquit, “qui cantat quasi caper et sapit
quasi pannus vetustus?”
Praeco ad populum, voce iam fracta sed
lingua acuta: “Discedite, quaeso! Silentium hic trucidatur, non carmen canitur.
At mox audietis versus Plauti—auribus dignos, non clamoribus!”
Sed circulator, subito iratus ut satyr incomptus,
in medium processit, palla sua volitante, et voce plena bile clamitavit se ad
vindictam vocari.
“Caprimulge histrionalis!” exclamavit, “Umbras
ipsas Plauti corrumperes si eas attingeres!”
Dracontius, vultu immoto sed oculis ridentibus,
respondit quasi tibicen ad primum versum:
“Caprimulgus? Ego? Ego sum flos comoediae
Latinae! Tu es nebulo circulator, quem ne Saturnalia quidem decipere
sustinuissent!”
Risus populi nondum conticuerat, cum
circulator, iam calens et sudore madens, maledictum in medium iecit:
“Vah! Te histrionem vocas? Histrio es
quantum caprimulgus est consul! Nomen tuum est Mentulula Miniminimissima
Dracuncula—tam parvus es ut lupa tua papillas suas prius inveniat quam te!”
Tunc fragor risuum totam plateam replevit.
Matronae risu victae, etiam de fenestris plauserunt. Pueri inter pedes,
asellos, sportulas certabant ut nihil verbi perderent. Aemilia, vultum
compositum servans, oculos ad circulatorem vertit et clamavit quasi sententiam
forum merentem:
“Et tu, circulatrix, os circulus,
adoratrix Priapi, quae ore tuo preces fundis non ut di te audiant, sed ut virga
sacra tibi, non precibus sed suctibus, respondeat. Os tuum, latum ut rota
plaustri, plus precatur quam loquitur. Dum os tuum deum Priapum adorat, cur
aures tuae non audierunt quid ipse tibi scripsit? Barbatus es—ergo fututrix.”
Tumultus secutus est, cachinnus quasi
fulmen, et plausus, quasi tonitruum quod Iuppiter ipse dedisset. Circulator,
stupefactus, uno passu retrocessit, ore adhuc aperto sed voce amissa.
Dracontius, palam triumphans, voce clara
et gestu scaenico proclamavit:
“Aemilia Invicta! Circulatrix defututa!”
Et praeco, iam consilio restitutus, manus
in aerem sustulit et clamavit ad omnes plateae fines:
“Venite, sapientes et stulti! Videte
fabulam! Miram fabulam Zygiazizimachiam, nuper a Tito Maccio Plauto scriptam!”
Turba dissoluta est. Alii risu tenebantur,
alii manu ducebant liberos, alii crustula manducabant ut post proelium panem.
Homines laeti sequebantur, non iussa sed ioci causa.
Circulator autem, solus remanens,
submurmuravit inter dentes, velut fragmentum versiculi male cantati:
“Plautus... sed mortuus est abhinc
trecentos annos.”
Et nemo ei nummum dedit.
Matrona inter turbam steterat, non inter
primas, sed iuxta angulum aedium ubi umbra tenuis paulisper sublevabat aestum.
Palla ei in sinum reducta erat, vultus non quidem hilaris, sed intentus. Nullum
verbum protulerat, cum circulator versiculos caneret nec cum populus plausum
daret; sed cum illa vox mordax ex ore Aemiliae percuteret risum ipsius
viroculi, oculi eius subito micaverunt. Labra leviter mota sunt, vultus
resolutus est, ac manus leviter e palla emissa paulum elevata est, ut notaret
ancillae quae humiliter retro stabat.
“Abi,” dixit submissa voce, sed
imperatoria brevitate. “Istis nihil deest. Mitte dona. Multa. Dulcia, vini
genus, lacerti si quid est. Quaere quod suavis sit et spectabile. Dices...
nihil.”
Et simul nummos e sinu prolatis in manum
ancillae sine strepitu imposuit.